Page 92 - Guerra civil
P. 92

Liber  primus



            I.     1  Litteris  [a  Fabio]  C.  Caesaris  consulibus  redditis


            aegre ab  his impetratum est summa tribunorum plebis con­

            tentione  ut  in  senatu  recitarentur;  1  ut  uero  ex  litteris

            ad  senatum  referretur,2  impetrari  non  potuit.                  2  Re­


            ferunt  consules  de  re  publica.  Incitat  L.  Lentulus  consul

            senatum;  reipublicae  se  non  defuturum3  pollicetur,  si


            audacter  ac  fortiter4  sententias  dicere  uelint;                 3  sin

            Caesarem  respiciant  atque  eius  gratiam  sequantur,  ut  su­


            perioribus fecerint  temporibus,  se  sibi  consilium  capturum


            neque  senatus  auctoritati  obtemperaturum;  habere se  quo­

            que  ad  Caesaris  gratiam  atque  amicitiam  receptum.                    4


            In  eandem  sententiam  loquiutr  Scipio:  Pompeio  esse  in

            animo  rei  publicae  non  deesse,  si  senatus  sequatur;  si


            cunctetur  atque  agat  lenius,  nequiquam  eius  auxilium,


            si  postea  uelit,  senatum  imploraturum.



               II.         1  Haec  Scipionis  oratio,  quod  senatus  in  urbe


            habebatur Pompeiusque aderat,  ex ipsius ore Pompei mitti

            uidebatur.        2  Dixerat aliquis 1  leniorem sententiam, u t2



                                                  1
   87   88   89   90   91   92   93   94   95   96   97