Page 102 - Guerra civil
P. 102

CAYO  JULIO  CÉSAR

                                     t
              VI.          1  Proximis diebus habetur extra urbem senatus.


           Pompeius  eadem  illa quae  per  Scipionem ostenderat  agit;



           senatus  uirtutem  constantiamque  conlaudat;  copias  suas


           exponit;  1  legiones  habere sese  paratas  x;              2  praeterea


           cognitum compertumque sibi aliene esse animo in Caesarem



           milites  neque  iis  posse  persuaderi  uti  eum  defendant  aut


           sequantur  saltem.2           3  De  reliquis  rebus  ad  senatum


           refertur:  tota  Italia  dilectus habeatur;  Faustus  Sylla  pro



           praetore  in  Mauretaniam mittatur;  pecunia uti  ex  aerario


           Pompeio  detur.  Refertur  etiam de rege Iuba  ut  socius sit


           atque  amicus.        4  Marcellus  se  passurum  in  praesentia



           negat.  De  Fausto  impedit  Philippus,  tribunus  plebis.


           5  De  reliquis  rebus  senatus  consulta  perscribuntur.  Pro­



           uinciae  priuatis  decernuntur,  duae  consulares,  reliquae


           praetoriae.  Scipioni obuenit  Syria,  L.  Domitio Gallia.  Phi­



          lippus et Cotta priuato consilio praetereuntur, neque eorum


          sortes  deiciuntur.         6  In  reliquas  prouincias  praetores



                                                6
   97   98   99   100   101   102   103   104   105   106   107