Page 176 - Guerra civil
P. 176

CAYO  JULIO  CÉSAR


        x tatus esset mittendus, nactus idoneum locum, fossas pedum
          xxx in latitudinem complures facere instituit quibus partem

           aliquam Sicoris auerteret uadumque in eo flumine efficeret.
           2  His  paene  effectis,  magnum  in  timorem  Afranius

           Petreiusque perueniunt ne omnino  frumento  pabuloque  in­
          tercluderentur,  quod  multum  Caesar  equitatu ualebat.  Ita­
           que constituunt ipsi1  locis  excedere  et in  Celtiberiam  bel­

          lum  transferre.          3  Huic  consilio  suffragabatur  etiam
           illa  res,  quod  ex  duobus  contrariis  generibus  quae  supe­

           riore bello cum Q. Sertorio steterant ciuitates, uictae nomen
           atque  imperium  absentis  Pompei *  timebant,  quae  in
          amicitia  manserant,  magnis  adfectae  beneficiis  eum  dili­

           gebant,  Caesaris  autem  erat  in  barbaris  nomen  obscurius.
           4  Hic  magnos  equitatus  magnaque  auxilia  expecta-

           bant  et  suis  locis  bellum  in  hiemem  ducere  cogitabant.
           5  Hoc  inito consilio toto  flumine Hibero nauis conquiri et
           Octogesam  adduci  iubent.  Id  erat  oppidum  positum  ad

           Hiberum  miliaque  passuum  a  castris  aberat  xx.                  6  Ad
           eum locum  fluminis nauibus iunctis  pontem  imperant  fieri

           legionesque  duas  flumen  Sicorim  transducunt  castraque
           muniunt  uallo  pedum  xn.



              LXII.        1  Qua  re  per  exploratores  cognita,  summo

           labore  militum  Caesar  continuato  diem  noctemque  opere
           in  flumine  auertendo,  huc  iam  reduxerat  rem,  ut  equites,

           etsi  difficulter  atque  aegre  fiebat,  possent  tamen  atque
           auderent  flumen  transire,            2  pedites  uero  tantummodo

           umeris ac  summo pectore extarent et cum  altitudine aquae
           tum etiam  rapiditate  fluminis  ad  transeundum  impediren­

           tur.     3  Sed  tamen  eodem  fere  tempore  pons  in  Hibero



                                                43
   171   172   173   174   175   176   177   178   179   180   181