Page 178 - Guerra civil
P. 178
CAYO JULIO CÉSAR
prope effectus nuntiabatur et in Sicori uadum repperie-
batur.
LXIII. 1 Iam uero eo magis illi maturandum iter
existimabant. Itaque duabus auxiliaribus cohortibus Ilerdae
praesidio relictis omnibus copiis Sicorim transeunt et cum
duabus legionibus quas superioribus diebus traduxerant
castra coniungunt. 2 Relinquebatur Caesari nihil nisi
uti equitatu agmen aduersariorum male haberet et car
peret. Pons enim ipsius magnum circuitum habebat, ut
multo breuiore itinere illi ad Hiberum peruenire possent.
3 Equites ab eo missi flumen transeunt et, cum de tertia
uigilia Petreius atque Afranius castra mouissent, repente
sese ad nouissimum agmen ostendunt et magna multitudine
circumfusa morari atque iter impedire incipiunt.
LXIV. 1 Prima luce ex superioribus locis quae Cae
saris castris erant coniuncta cernebatur equitatus nostri
proelio nouissimos illorum premi uehementer ac non nun
quam sustinere extremum agnem atque interrumpi, alias
ferri signa et uniuersarum cohortium impetu nostros
propelli, dein rursus conuersos insequi. 2 Totis uero
castris milites circulari et dolere hostem ex manibus dimitti,
bellum necessario longius duci, centurionesque tribunosque
militum adire atque obsecrare ut per eos Caesar certior
fieret ne labori suo neu periculo parceret; paratos esse
sese, posse et audere ea transire flumen qua traductus
esset equitatus. 3 Quorum studio et uocibus excitatus,
Caesar, etsi timebat tantae magnitudinis flumini exerci
tum obicere, conandum tamen atque experiendum iudicat.
44
l