Page 180 - Guerra civil
P. 180
CAYO JULIO CÉSAR
4 Itaque infirmiores milites ex omnibus centuriis deligi
iubet quorum aut animus aut uires uidebantur sustinere non
posse. 5 Hos cum legione una praesidio castris relin
quit; reliquas legiones expeditas educit magnoque numero
iumentorum in flumine supra atque infra constituto tra
ducit exercitum. 6 Paucis ex his militibus arma ui
fluminis arrepta; ab equitatu excipiuntur ac subleuantur;
interit tamen nemo. Traducto incolumi exercitu, copias
instruit triplicemque aciem ducere incipit. 7 Ac tantum
fuit in militibus studii, ut milium sex ad iter addito ad
uadum circuitu magnaque fluminis mora interposita eos
qui de tertia uigilia exissent ante horam diei ix conse
querentur.
LXV. 1 Quos ubi Afranius procul uisos cum Petreio
conspexit, noua re perterritos locis superioribus constitit
aciemque instruit. 2 Caesar in campis exercitum reficit,
ne defessum proelio obiciat; rursus conantis progredi
insequitur et moratur. 3 Illi necessario maturius quam
constituerant castra ponunt. Suberant enim montes atque
a milibus passuum v itinera difficilia atque angusta exci
piebant. 4 Hos montes intrare capiebant ut equitatum
effugerent Caesaris, praesidiisque in angustiis conlocatis
exercitum itinere prohiberent, ipsi sine periculo ac timore
Hiberum copias traducerent.1 5 Quod fuit illis conan
dum atque omni ratione efficiendum; sed totius diei pugna
atque itineris labore defessi rem in posterum diem distu
lerunt. 2 Caesar quoque in proximo colle castra ponit.
45