Page 184 - Guerra civil
P. 184

CAYO  JULIO  CÉSAR


           oculis, multum etiam 2 tribunorum  militum et  centurionum
           praesentiam  afferre;  quibus  rebus  coerceri  milites  et  in

           officio  contineri  soleant.          5  Quare  omni  ratione  esse

           interdiu  perrumpendum;  etsi  aliquo  accepto  detrimento,

           tamen  summa  exercitus  salua  locum  quem  petant  capi

           posse.      6  Haec  euincit  in  consilio  sententia,  et  prima
           luce  postridie  constituunt  proficisci.



              LXVIII.  1  Caesar,  exploratis  regionibus,  albente

           caelo  omnis  copias  castris  educit magnoque  circuitu  nullo
           certo  itinere  exercitum  ducit.  Nam  quae  itinera  ad  Hibe­

           rum atque Octogesam pertinebant castris hostium oppositis

           tenebantur.       2  Ipsi  erant  transcendendae  ualles  maxi­

           mae ac difficillimae, saxa multis locis  praerupta iter impe­

           diebant,  ut  arma  per  manus  necessario  traderentur  mili-
           tesque  inermes  subleuatique  alii  ab  aliis  magnam  partem

           itineris  conficerent.          3  Sed  hunc  laborem  recusabat

           nemo, quod eum omnium laborum finem fore existimabant,

           si  hostem  Hibero  intercludere  et  frumento  prohibere  po­

           tuissent.


              LXIX.         1  Ac  primo  Afraniani  milites  uisendi  causa

           laeti ex castris procurrebant contumeliosisque uocibus pro­

           sequebantur  nostros:  necessarii  uictus  inopia  coactos

           fugere  atque  ad  Ilerdam  reuerti.  Erat  enim  iter  a  propo­

           sito  diuersum,  contrariamque  in  partem  iri  uidebatur.
           2  Duces  uero  eorum  consilium  suum  laudibus  ferebant,



                                                47
   179   180   181   182   183   184   185   186   187   188   189