Page 188 - Guerra civil
P. 188
CAYO JULIO CÉSAR
rueniret. 5 Hunc cum obliquo itinere caetrati peterent,
conspicatus 5 equitatus Caesaris in cohortis impetum facit;
nec minimam partem temporis equitum uim caetrati sus
tinere potuerunt omnesque ab eis circumuenti in conspectu
utriusque exercitus interficiuntur.
LXXI. 1 Erat occasio bene gerendae rei. Neque
uero id Caesarem fugiebat, tanto sub oculis accepto detri
mento, perterritum exercitum sustinere non posse, praeser
tim circundatum undique equitatu, cum in loco aequo atque
aperto confligeretur; idque ex omnibus partibus ab eo
flagitabatur. 2 Concurrebant legati, centuriones tri-
bunique militum: ne dubitaret proelium committere; om
nium esse militum paratissimos animos; 3 Afranianos
contra multis rebus sui timoris signa misisse: quod suis
non subuenissent, quod de colle non decederent, quod uix
equitum incursus sustinerent conlatisque in unum locum
signis conferti neque ordines neque signa seruarent.
4 Quod si iniquitatem loci timeret, datum iri tamen aliquo
loco pugnandi facultatem, quod certe inde decedendum
esset Afranio nec sine aqua permanere posset.
LXXII. 1 Caesar in eam1 spem uenerat se sine
pugna et sine uolnere suorum rem conficere posse, quod
re frumentaria aduersarios interclusisset: 2 cur2 etiam
49