Page 190 - Guerra civil
P. 190

CAYO  JULIO  CÉSAR


           secundo  proelio  aliquos  ex  suis  amitteret?  cur  uolnerari

           pateretur  optime  meritos  de  se milites?  cur  denique  For­
           tunam  periclitaretur?  praesertim  cum  non  minus  esset

           imperatoris  consilio  superare  quam  gladio.                3  Moueba-

           tur etiam misericordia ciuium, quos interficiendos uidebat;

           quibus  saluis  atque  incolumibus  rem  obtinere  malebat.3

           4  Hoc  consilium  Caesaris  plerisque  non probabatur;  mi­

           lites uero palam inter se loquebantur, 4 quoniam  talis occa­
           sio  uictoriae  dimitteretur,  etiam  cum  uellet  Caesar,  sese

           non  esse  pugnaturos.  Ille  in  sua  sententia  perseuerat  et

           paulum  ex  eo  loco  digreditur  ut  timorem  aduersariis  mi­

           nuat.      5  Petreius  atque  Afranius  oblata  facultate  in

           castra  sese  referunt.  Caesar  praesidiis  in montibus  dispo­
           sitis,  omni  ad  Hiberum  intercluso  itinere,  quam  proxime

           potest  hostium  castris  castra  communit.



              LXXIII.          1  Postero die  duces aduersariorum pertur­

           bati,  quod  omnem  rei  frumentariae  fluminisque  Hiberi

           spem dimiserant,  de reliquis rebus consultabant.                  2  Erat

           unum  iter,  Ilerdam  si  reuerti  uellent,  alterum,  si  Tarra-
                                                                     I*
           conem  peterent.  Haec  consiliantibus  eis  nuntiantur  aqua­
           tores  ab  equitatu  premi  nostro.           3  Qua  re  cognita,  cre-


           bas  stationes  disponunt  equitum  et  cohortium  alariarum
           legionariasque  intericiunt cohortis uallumque ex castris ad

           aquam ducere incipiunt ut  intra munitionem et sine timore

           et  sine  stationibus  aquari  possent.           4  Id  opus  inter  se



                                                50
   185   186   187   188   189   190   191   192   193   194   195