Page 192 - Guerra civil
P. 192
CAYO JULIO CÉSAR
Petreius atque Afranius partiuntur ipsique perficiundi
operis causa longius progrediuntur.
LXXIV. 1 Quorum discessu liberam nacti milites
conloquiorum facultatem uolgo procedunt, et quem quisque
in Caesaris castris notum aut municipem habebat conquirit
atque euocat. 2 Primum agunt gratias omnes omnibus
quod sibi perterritis pridie pepercissent; eorum se bene
ficio uiuere. Dein de imperatoris fide quaerunt, rectene
se illi sint commissuri, et quod non ab initio fecerint
armaque quod cum hominibus necessariis et consanguineis
contulerint queruntur. 3 His prouocati sermonibus fi
dem ab imperatore de Petrei atque Afrani uita petunt,
ne quod in se scelus concepisse neu suos prodidisse uide-
antur. Quibus confirmatis rebus, se statim signa translatu
ros confirmant legatosque de pace primorum ordinum
centuriones ad Caesarem mittunt. 4 Interim alii suos
in castra inuitandi causa adducunt, alii ab suis abducuntur,
adeo ut una castra iam facta ex binis uiderentur; com-
pluresque tribuni militum et centuriones ad Caesarem
ueniunt seque ei commendant; 5 idem hoc fit a prin
cipibus Hispaniae quos illi euocauerant et secum in castris
habebant obsidum loco. Hi suos notos hospitesque quaere
bant per quem quisque eorum aditum commendationis
haberet ad Caesarem. 6 Afrani etiam filius adulescens
de sua ac parentis sui salute cum Caesare per Sulpicium
legatum agebat. 7 Erant plena laetitia et gratulatione
omnia, eorum qui tanta pericula uitasse, et eorum qui sine
51