Page 194 - Guerra civil
P. 194

CAYO  JULIO  CÉSAR


            uolnere tantas res confecisse uidebantur, magnumque fruc­
            tum  suae  pristinae lenitatis  omnium  iudicio  Caesar  fere­

            bat,  consiliumque  eius  a  cunctis  probabatur.


               LXXV.          1    Quibus  rebus nuntiatis Afranio,  ab  ins­

            tituto  opere  discedit  seque  in  castra  recipit,  sic  paratus,
            ut  uidebatur,  ut,  quicumque  accidisset  casus,  hunc  quieto

            et  aequo  animo  ferret.           2  Petreius  uero  non  deserit
            sese.  Armat  familiam;  cum  hac  et  praetoria  cohorte  cae-

           tratorum  barbarisque  equitibus  paucis,  beneficiariis  suis,
           quos  suae  custodiae  causa habere  consuerat,  inprouiso  ad

            uallum  aduolat,  colloquia  militum  interrumpit,  nostros
           repellit  a  castris,  quos  deprendit  interficit.            3  Reliqui
           coeunt  inter  se  et  repentino  periculo  exterriti  sinistras

           sagis  inuoluunt  gladiosque  destringunt  atque  ita  se  a

           caetratis  equitibusque  defendunt  castrorum  propinquitate
           confisi  seque  in  castra  recipiunt  et ab  iis  cohortibus  quae
           erant  in  statione  ad portas defenduntur.




              LXXVI.          1  Quibus  rebus  confectis,  flens  Petreius
           manipulos  circumit  militesque  appellat,  neu  se  neu  Pom­
           peium  absentem  imperatorem  suum  aduersariis  ad  sup­

           plicium  tradant,  obsecrat.          2  Fit  celeriter  concursus  in
           praetorium.  Postulat ut iurent omnes  se  exercitum  duces-

           que non  deserturos neque  prodituros neque sibi  separatim
           a reliquis consilium capturos.            3  Princeps  in haec uerba

           iurat  ipse;  idem  ius  iurandum  adigit1  Afranium;  subse­
           quuntur  tribuni  militum  centurionesque;  centuriatim  pro­

           ducti milites  idem  iurant.         4  Edicunt, penes quem quis-


                                               52
   189   190   191   192   193   194   195   196   197   198   199