Page 186 - Guerra civil
P. 186

CAYO  JULIO  CÉSAR


           quod  se. castris  tenuissent:  multumque  eorum  opmiorem
           adiuuabat quod sine iumentis impedimentisque ad iter pro­

           fectos  uidebant  ut  non  posse  inopiam  diutius  sustinere
           confiderent.        3  Sed  ubi  paulatim  retorqueri  agmen  ad

           dextram  conspexerunt  iamque  primos  superare  regionem
           castrorum  animum  aduerterunt,1  nemo  erat  adeo  tardus

           aut  fugiens  laboris,  quin  statim  castris  exeundum atque o-
           ccurrendum 2  putaret.            4  Conclamatur  ad  arma,  atque

           omnes  copiae,  paucis  praesidio  relictis  cohortibus,  exeunt

           rectoque  ad  Hiberum  itinere  contendunt.


              LXX.         1  Erat  in  celeritate  omne  positum  certamen,

           utri prius angustias montesque occuparent;  sed exercitum1

           Caesaris  uiarum  difficultates  tardabant,  Afrani  copias
           equitatus  Caesaris  insequens  morabatur.                 2  Res  tamen

           ab  Afranianis  huc  erat  necessario  deducta  ut,  si  priores

           montis  quos petebant  attigissent,  ipsi  periculum  uitarent,2
            impedimenta totius  exercitus cohortisque in castris  relictas

           seruare non possent;  8  quibus interclusis exercitu Caesaris

           auxilium  ferri  nulla  ratione  poterat.              3  Confecit  prior
            iter  Caesar  atque  ex  magnis  rupibus  nactus  planitiem  in

            hac  contra  hostem  aciem  instruit.  Afranius,  cum  ab  equi­

            tatu  nouissimum agmen  premeretur,  ante  se  hostem  uide-
            ret, 4  collem quendam nactus ibi constitit.               4  Ex eo loco

            iv  caetratorum  cohortis  in  montem  qui  erat  in  conspectu

            omnium  excelsissimus  mittit.  Hunc  magno  cursu  conci­
            tatos  iubet  occupare,  eo  consilio  uti  ipse  eodem omnibus

            copiis  contenderet  et  mutato  itinere  iugis  Octogesam  pe-



                                                 48
   181   182   183   184   185   186   187   188   189   190   191