Page 182 - Guerra civil
P. 182
CAYO JULIO CÉSAR
LXVI. 1 Media circiter nocte, iis qui aquandi causa
longius a castris processerant ab equitibus corrreptis, fit
ab his certior Caesar duces aduersariorum silentio copias
castris educere. Quo cognito, signum dari iubet et uasa
militari more conclamari. 2 Illi, exaudito clamore, ueriti
ne noctu impediti sub onere confligere cogerentur aut ne
ab equitatu Caesaris in angustiis tenerentur, iter subpri-
munt copiasque in castris continent. 3 Postero die Pe-
treius cum paucis equitibus occulte ad exploranda loca
proficiscitur. Hoc idem fit ex castris Caesaris. Mittitur
L. Decidius Saxa cum paucis, qui loci naturam perspiciat.
4 Uterque idem suis renuntiat: v milia passuum proxima
intercedere itineris campestris, inde excipere loca aspera
et montuosa; qui prior has angustias occupauerit, ab hoc
hostem prohiberi nihil esse negotii.
LXVII. 1 Disputatur in consilio ab Petreio atque
Afranio et tempus profectionis quaeritur. Plerique cense
bant 1 ut noctu iter facerent: posse prius ad angustias
ueniri, quam sentiretur. 2 Alii, quod pridie noctu con
clamatum esset in Caesaris castris, argumenti sumebant
loco nom posse clam exiri. 3 Circumfundi noctu equi
tatum Caesaris atque omnia loca atque itinera obsidere;
nocturnaque proelia esse uitanda, quod perterritus miles
in ciuili dissensione timori magis quam religioni consulere
consuerit. 4 At lucem multum per se pudorem omnium
46