Page 276 - Guerra civil
P. 276
CAYO JULIO CÉSAR
sent, Numidae integri celeritate impetum nostrorum effu
giebant, rursusque ad ordines suos se recipientes circu
mibant et ab acie excludebant. Sic neque in loco manere
ordinesque seruare neque procurrere et casum subire tutum
uidebatur. 7 Hostium copiae summissis ab rege auxiliis
crebro augebantur; nostros uires lassitudine deficiebant,
simul ii qui uulnera acceperant neque acie excedere neque
in locum tutum referri poterant, quod tota acies equitatu
hostium circumdata tenebatur. 8 Hi de sua salute des
perantes, ut extremo uitae tempore' homines facere con
suerunt, aut suam mortem miserabantur aut parentes suos
commendabant, si quos ex eo periculo Fortuna seruare
potuisset. Plena erant omnia timoris et luctus. 3
XLII. 1 Curio ubi perterritis omnibus neque cohor
tationes suas neque preces audiri intellegit, unam ut in
miseris rebus spem reliquam salutis esse arbitratus proxi
mos colles capere uniuersos atque eo signa inferri iubet.
Hos quoque1 praeoccupat missus a Saburra equitatus.
2 Tum uero ad summam desperationem nostri perueniunt
et partim fugientes ab equitatu interficiuntur, partim
integri procumbunt. 3 Hortatur Curionem Cn. Domi
tius, praefectus equitum, cum paucis equitibus circumsis
tens, ut fuga salutem petat atque in castra contendat, et
se ab eo non discessurum pollicetur. 4 At Curio num-
quam se amisso exercitu, quem a Caesare fidei commis
sum acceperit, in eius conspectum reuersurum confirmat
atque ita proelians interficitur. 5 Equites ex proelio
perpauci se recipiunt; sed ii, quos ad nouissimum agmen
equorum reficiendorum causa substitisse demonstratum
93