Page 274 - Guerra civil
P. 274

CAYO  JULIO  CÉSAR


              XL.        1  Iuba  certior  factus  a  Saburra  de  nocturno

           proelio  n   milia  Hispanorum  et  Gallorum  equitum,  quos
           suae  custodiae  causa  circum  se  habere  consuerat,  et  pe­

           ditum  eam  partem  cui  maxime  confidebat,1  Saburrae
           summittit;  ipse  cum  reliquis  copiis  elephantisque  l x   len­
           tius  subsequitur.          2  Suspicatus  praemissis  equitibus

           ipsum  adfore Curionem  Saburra  copias  equitum  peditum-
           que  instruit  atque his imperat ut  simulatione  timoris  pau-

           latim  cedant  ac  pedem  referant;  2  sese,  cum  opus  esset,
           signum proelii daturum et, quod rem postulare cognouisset,
           imperaturum.8           3  Curio  ad  superiorem  spem  addita

           praesentis temporis opinione hostes fugere arbitratus copias
           ex  locis  superioribus  in  campum  deducit.



              XLI.        1  Quibus ex locis cum longius 1  esset progres­
           sus,  confecto  iam  labore  exercitu  xvi  milium  spatio  con­

           stitit.    2  Dat  suis  signum  Saburra,  aciem  constituit  et

           circumire  ordines  atque hortari  incipit;  sed peditatu  dum­
           taxat  procul  ad  speciem  utitur,  equites  in  aciem  inmittit.

           3  Non  deest  negotio  Curio  suosque  hortatur  ut  spem
           omnem  in  uirtute  reponant.  Ne  militibus  quidem,  ut  de­

           fessis,  neque  equitibus,  ut  paucis  et  labore  confectis,
           studium  ad  pugnandum  uirtusque  deerat;  sed  hi  erant

           numero  cc,  reliqui  in  itinere  substiterant.            4  Hi  quam-

           cumque  in  partem  impetum  fecerant,  hostes  loco  cedere
           cogebant,  sed  neque longius  fugientes  prosequi  nec  uehe-

           mentius equos incitare poterant.              5  At equitatus hostium

           ab utroque cornu circumire aciem nostram et auersos pro­
           terere2  incipit.        6  Cum  cohortes  ex  acie  procucurris-



                                                92
   269   270   271   272   273   274   275   276   277   278   279