Page 272 - Guerra civil
P. 272
CAYO JULIO CÉSAR
perterriti profugiunt. Quo facto ad Curionem equites
reuertuntur captiuosque ad eum reducunt.
XXXIX. 1 Curio cum omnibus copiis quarta uigilia
exierat cohortibus v castris praesidio relictis. Progressus
milia passuum vi equites conuenit, rem gestam cognouit;
ex captiuis quaerit quis castris ad Bagradam praesit; res
pondent Saburram. 2 Reliqua studio itineris confici-
undi quaerere praetermittit, proximaque respiciens signa:
«Videtisne», inquit, «milites, captiuorum orationem cum
perfugis conuenire? Abesse regem, exiguas esse copias
missas, quae paucis equitibus pares esse non potuerint?
3 Proinde ad praedam, ad gloriam properate, ut iam de
praemiis uestris et de referenda gratia cogitare incipia
mus.» 4 Erant per se magna, quae gesserant equites,
praesertim cum eorum exiguus numerus cum tanta multi
tudine Nuinidarum conferretur. Haec tamen ab ipsis in
flatius commemorabantur, ut de suis homines laudibus
libenter praedicant. 5 Multa praeterea spolia praefe
rebantur, 1 capti homines equitesque producebantur, ut
quicquid intercederet temporis, hoc omne uictoriam morari
uideretur. 6 Ita spei Curionis militum studia non de
erant. 2 Equites sequi iubet sese iterque accelerat, ut quam
maxime ex fuga perterritos adoriri posset. At illi itinere
totius noctis confecti subsequi non poterant atque alii
alio loco resistebant. Ne haec quidem res Curionem ad
spem morabatur.
91