Page 278 - Guerra civil
P. 278
CAYO JULIO CÉSAR
est, fuga totius exercitus procul animaduersa, sese incolu
mes in castra conferunt. Milites ad unum omnes interfi
ciuntur.
XLIII. 1 His rebus cognitis Marcius Rufus quaestor
in castris relictus a Curione cohortatur suos ne animo defi
ciant. Illi orant atque obsecrant ut in Siciliam nauibus
reportentur. Pollicetur1 magistrisque imperat nauium
ut primo uespere omnes scaphas ad litus adpulsas habeant.
2 Sed tantus fuit omnium terror, ut alii adesse copias
Iubae dicerent, alii cum legionibus instare, Varum iamque
se puluerem uenientium cernere, quarum rerum nihil om
nino acciderat, alii 2 classem hostium celeriter aduolaturam
suspicarentur. Itaque perterritis omnibus sibi quisque
consulebat. 3 Qui in classe erant, proficisci propera
bant. Horum fuga nauium onerariarum magistros incitabat;
pauci lenunculi ad officium imperiumque conuentebant.
4 Sed tanta erat completis litoribus contentio, qui potis
simum ex magno numero conscenderent, ut multitudine
atque onere 3 nonnulli deprimerentur, reliqui hoc timore 4
propius adire tardarentur.
XLIV. 1 Quibus rebus accidit ut pauci milites patres-
que familiae,1 qui aut gratia aut misericordia ualerent2
aut naues adnare possent, recepti in Siciliam incolumes
peruenirent. Reliquae copiae missis ad Varum noctu lega
torum numero centurionibus sese ei dediderunt. 2 Quo
rum cohortes militum postero die ante oppidum Iuba cons-
94