Page 282 - Guerra civil
P. 282

Liber  tertius



            I.     1  Dectatore habente comitia Caesare, consules crean­
            tur  Iulius  Caesar  et  P.  Seruilius;  is  enim  erat annus  quo

           per  leges  ei  consulem  fieri  liceret.            2  His  rebus  con­
            fectis,  cum  fides tota  Italia  esset angustior  neque  creditae

           pecuniae  soluerentur,  constituit  ut  arbitri  darentur;  per
            eos  fierent  aestimationes  possessionum  et  rerum,  quanti

            quaeque earum  ante  bellum  fuisset,  atque  eae  creditoribus
            traderentur.        3  Hoc  et  ad  timorem  nouarum  tabularum

           tollendum  minuendumue,  qui  fere  bella  et  ciuiles  dissen­
            siones  sequi consueuit,  et ad debitorum tuendam  existima­

           tionem esse aptissimum existimauit.                 4  Item praetoribus

           tribunisque  plebis  rogationes  ad  populum  ferentibus  non­
            nullos  ambitus  Pompeia  lege  demnatos  illis  temporibus,
           quibus in urbe praesidia legionum Pompeius habuerat, quae

            iudicia aliis audientibus iudicibus,  aliis  sententiam  ferenti­

           bus singulis diebus erant perfecta, in integrum restituit, qui
           se  illi  initio  ciuilis  belli  obtulerant,  si  sua  opera  in  bello
           uti  uellet,  proinde  aestimans  ac  si  usus  esset,  quoniam

            sui  fecissent  potestatem.           5  Statuerat  enim  prius  hos

            iudicio  populi  debere  restitui  quam  suo  beneficio  uideri
            receptos, ne aut ingratus in referenda gratia 1  aut arrogans

            in  praeripiendo  populi  beneficio uideretur.


               II.        1  His rebus et feriis  Latinis  comitiisque omnibus

           perficiundis  xi  dies  tribuit  dictaturaque  se  abdicat  et  ab
            urbe  proficiscitur  Brundisiumque  peruenit.                      2     Eo




                                                 9 6
   277   278   279   280   281   282   283   284   285   286   287