Page 286 - Guerra civil
P. 286
CAYO JULIO CÉSAR
distribuerat; his Antonianos milites admiscuerat. 3 Prae
ter has expectabat cum Scipione ex Syria legiones n.
Sagittarios Creta, Lacedaemone, ex Ponto atque Syria
reliquisque ciuitatibus in milia numero habebat, fundito
rum cohortes sexcenarias n, equitum vn milia. Ex quibus
d c Gallos Deiotarus adduxerat, d Ariobarzanes ex Cappa
docia; ad eundem numerum Cotus ex Thracia dederat et
Sadalam filium miserat; 4 ex Macedonia cc erant, qui
bus Rhascypolis praeerat, excellenti uirtute; d ex Gabi
nianis Alexandria, Gallos Germanosque, quos ibi A. Ga
binius praesidii causa apud regem Ptolomaeum reliquerat,
Pompeius filius cum classe adduxerat; d c c c ex seruis suis
pastorumque suorum numero coegerat; 5 cc Tarcon-
darius Castor et Domnilaus ex Gallograecia dederant
(horum alter una uenerat, alter filium miserat); cc ex Sy
ria a Commageno Antiocho, cui magna Pompeius praemia
tribuit, missi erant, in his plerique hippotoxotae. 6 Huc
Dardanos, Bessos partim mercennarios, partim imperio
aut gratia comparatos, item Macedones, Thessalos ac reli
quarum gentium et ciuitatum adiecerat atque eum quem
supra demonstrauimus numerum expleuerat.
V. 1 Frumenti uim maximam ex Thessalia, Asia,
Aegypto, Creta, Cyrenis reliquisque regionibus compa-
rauerat. 2 Hiemare Dyrrachii, Apolloniae omnibusque
oppidis maritimis constituerat, ut mare transire Caesarem
prohiberet, eiusque rei causa omni ora marituma, classem
disposuerat. 3 Praeerat Aegyptiis nauibus Pompeius
filius, Asiaticis D. Laelius et C. Triarius, Syriacis C.
9 8