Page 290 - Guerra civil
P. 290
CAYO JULIO CÉSAR
Caesar omnino xn naues longas praesidio duxisset, in
quibus erant constratae m i, neque Bibulus impeditis naui
bus dispersisque remigibus satis mature occurrit, quod
prius ad continentem uisus est Caesar quam de eius aduen-
tu fama omnino in eas regiones perferretur.
VIII. 1 Expositis militibus, naues eadem nocte
Brundisium a Caesare remittuntur, ut reliquae legiones
equitatusque transportari possent. 2 Huic officio prae
positus erat Fufius Calenus legatus, qui celeritatem in
transportandis legionibus adhiberet. Sed serius a terra
prouectae naues neque usae nocturna aura in redeundo
offenderunt. 3 Bibulus enim Corcyrae certior factus
de aduentu Caesaris sperans alicui se parti onustarum
nauium occurrere posse inanibus occurrit et nactus circiter
xxx in eas indiligentiae suae ac doloris 1 iracundiam eru
pit omnesque2 incendit eodemque igne nautas dominos-
que nauium interfecit magnitudine poenae reliquos terreri
sperans. 4 Hoc confecto negotio, a Sasonis ad Curici
portum stationes litoraque omnia longe lateque classibus
occupauit, custodiisque diligentius dispositis, ipse grauis-
sima hieme in nauibus excubans neque ullum laborem aut
munus despiciens neque subsidium expectans, si in Caesa
ris complexum uenire posset... 8
IX. 1 Discessu Liburnarum ex Illyrico 1 M. Octa-
uius cum iis quas habebat nauibus Salonas peruenit. Ibi
concitatis Dalmatis reliquisque barbaris Issam a Caesaris
amicitia auertit; 2 conuentum Salonis cum neque pol-
100