Page 294 - Guerra civil
P. 294

CAYO  JULIO  CÉSAR


             X.         1  Demonstrauimus  L.  Vibullium  Rufum,  Pom­

          pei  praefectum,  bis  in  potestatem  peruenisse  Caesaris
          atque  ab  eo  esse  dimissum,  semel  ad  Corfinium,  iterum

          in  Hispania.         2  Hunc  pro  suis  beneficiis  Caesar  ido­
          neum  iudicauerat  quem  cum  mandatis  ad  Cn.  Pompeium

          mitteret,  eundemque  apud  Cn.  Pompeium  auctoritatem
          habere  intellegebat.          3  Erat  autem  haec  summa  man­

          datorum:  debere  utrumque  pertinaciae  finem facere  et  ab
          armis  discedere  neque  amplius  Fortunam  periclitari.

          4  Satis  esse  magna  utrimque  incommoda  accepta,  quae
          pro  disciplina  et  praeceptis  habere  possent,  ut  reliquos

          casus  timerent:         5  illum  Italia  expulsum  amissa  Sicilia

          et  Sardinia  duabusque  Hispaniis  et  cohortibus  in  Italia
          atque  Hispania  ciuium  Romanorum  centum  atque  xxx;

          se  morte  Curionis  et  detrimento  Africani  exercitus,  et

          Antoni  militumque  deditione  ad  Curictam.                    6  Proinde

          sibi  ac  rei  publicae  parcerent,  quom  quantum  in  bello
           Fortuna  posset,  iam  ipsi  incommodis  suis  satis  essent  do­

           cumento.        7  Hoc unum esse tempus de pace agendi, dum

           sibi  uterque  confideret  et  pares  ambo  uiderentur;  si  uero
           alteri1  paulum modo tribuisset Fortuna, non esse usurum

          conditionibus pacis eum qui superior uideretur, neque  fore

           aequa parte contentum, qui se omnia habiturum confideret.
           8  Conditiones  pacis  quoniam  antea  conuenire non potuis­

           sent,  Romae ab  senatu  et a  populo peti  debere.                9  Inte-

           resse  id  rei  publicae  et  ipsis  placere  oportere.  Si  uterque
           in  contione statim  iurauisset  se  triduo  proximo  exercitum

           dimissurum,          10  depositis2  armis  auxiliisque,  quibus



                                                102
   289   290   291   292   293   294   295   296   297   298   299