Page 292 - Guerra civil
P. 292
CAYO JULIO CÉSAR
licitationibus neque denuntiatione periculi permouere
posset, oppidum oppugnare instituit (est autem oppidum
et loci natura et colle manitum). 3 Sed celeriter ciues
Romani ligneis effectis turribus, his sese munierunt et,
cum essent infirmi ad resistendum propter paucitatem
hominum crebris confecti uulneribus, ad extremum auxi
lium descenderunt seruosque omnes puberes liberauerunt
et praesectis omnium mulierum crinibus tormenta effece
runt. 4 Quorum cognita sententia Octauius quinis2
castris oppidum circumdedit atque uno tempore obsidione
et oppugnationibus eos premere coepit. 5 Illi omnia
perpeti parati maxime a re frumentaria laborabant. Cui
re 8 missis ad Caesarem legatis auxilium ab eo petebant;
reliqua, ut poterant, incommoda per se sustinebant.
6 Et longo interposito spatio cum diuturnitas oppugnatio
nis neglegentiores Octauianos effecisset, nacti occasionem
meridiani temporis discessu eorum, pueris mulieribusque
in muro dispositis, ne quid cotidianae consuetudinis desi
deraretur, ipsi, manu facta cum iis quos nuper maxime4
liberauerant, in proxima Octaui castra inruperunt. 7 His
expugnatis eodem impetu altera sunt adorti, inde tertia et
quarta et deinceps reliqua, omnibusque eos castris expule
runt et magno numero interfecto reliquos atque ipsum
Octauium in naues confugere coegerunt. Hic fuit oppug*
nationis exitus. 8 Iamque hiems adpropinquabat, et
tantis detrimentis receptis Octauius desperata oppugnatio
ne oppidi Dyrrachium sese ad Pompeium recipit.
101