Page 288 - Guerra civil
P. 288

CAYO  JULIO  CÉSAR


            Cassius, Rhodiis C.  Marcellus cum C.  Coponio,  Liburnicae

            atque  Achaicae  classi  Scribonius  Libo  et  M.  Octauius.

            4  Toti  tamen  officio  maritumo  M.  Bibulus  praepositus

            cuncta  administrabat;  ad  hunc  summa  imperii  respiciebat.



               VI.     1  Caesar ut  Brundisium uenit, contionatus apud 1

            milites,  quoniam  prope  ad  finem  laborum  ac  periculorum

            esset  peruentum,  aequo animo mancipia atque inpedimenta

            in  Italia  relinquerent,  ipsi  expediti  naues  conscenderent,


            quo  maior  numerus  militum  posset  inponi,  omniaque  ex

            uictoria  et  ex  sua  liberalitate  sperarent,  conclamantibus

            omnibus,  imperaret  quod  uellet,  quodcumque  imperauisset

            se  aequo  animo  esse  factrous,  n.  non.  Ian.  nauis  soluit.

            2  Impositae,  ut  supra  demonstratum  est,  legiones  vn.


            3  Postridie  terram  attigit  Germiniorum.  Saxa  inter2  et

            alia  loca  periculosa  quietam  nactus 3  stationem  et  portus

            omnes  timens,  quod  teneri  ab  aduersariis  arbitrabantur,

            ad  eum  locum  qui  appellabatur  Palaeste  omnibus  naui­

            bus ad  unam incolumibus,  milites  exposuit.



               VII.      1  Erant  Orici  Lucretius  Vespillo  et  Minucius

            Rufus  cum  Asiaticis  nauibus  xvm,  quibus iussu  D.  Laeli


            praeerant, M. Bibulus cum nauibus cx Corcyrae.                      2  Sed

            neque  illi1  sibi  confisi  ex  portu  prodire  sunt  ausi,  cum



                                                 9 9
   283   284   285   286   287   288   289   290   291   292   293