Page 296 - Guerra civil
P. 296
CAYO JULIO CÉSAR
nunc confiderent, necessario populi senatusque iudicio fore
utrumque contentum. 11 Haec quo facilius Pompeio
probari possent, omnes suas terrestres urbiumque copias
dimissurum. . . 8
XI. 1 Vibullius his expositis [Corcyrae] 1 non mi
nus necessarium esse existimauit de repentino aduentu
Caesaris Pompeium fieri certiorem, uti ad id consilium
capere posset, antequam de mandatis agi inciperetur. At
que ideo continuato nocte ac die itinere atque omnibus
oppidis mutatis ad celeritatem iumentis ad Pompeium con
tendit, ut adesse Caesarem nuntiaret. 2 Pompeius erat
eo tempore in Candauia iterque ex Macedonia in hiberna
Apolioniam Dyrrachiumque habebat. Sed re noua pertur
batus maioribus itineribus Apolloniam petere coepit, ne
Caesar orae maritumae ciuitates occuparet. 3 At ille
expositis militibus eodem die Oricum proficiscitur. Quo
cum uenisset, L. Torquatus, qui iussu Pompei oppido
praeerat praesidiumque ibi Parthinorum habebat, conatus
portis clausis oppidum defendere, 4 cum Graecos mu
rum ascendere atque arma capere 2 iuberet, illi autem se
contra imperium populi Romani pugnatorus negarent,
oppidani autem etiam 8 sua sponte Caesarem recipere co
narentur, desperatis omnibus auxiliis portas aperuit et se
atque oppidum Caesari dedidit incolumisque ab eo conse-
ruatus est.
XII. 1 Recepto Caesar Orico nulla interposita mora
Apolloniam proficiscitur. Cuius aduentu audito, L. Stabe-
rius, qui ibi praeerat, aquam comportare in arcem atque
eam munire obsidesque ab Apolloniatibus exigere coepit.
2 Illi uero daturos se negare neque portas consuli prae-
103