Page 300 - Guerra civil
P. 300
CAYO JULIO CÉSAR
XIV. 1 Calenus legionibus equitibusque Brundisi in
naues inpositis, ut erat praeceptum a Caesare, quantum
nauium facultatem habebat, naues soluit, paulumque a
portu progressus litteras a Caesare accepit, quibus est
certior factus portus litoraque omnia classibus aduersa-
riorum teneri. 2 Quo cognito se in portum recipit
nauesque omnes reuocat. Vna ex his, quae perseuerauit
neque imperio Caleni obtemperauit, quod erat sine militibus
priuatoque consilio administrabatur, delata Oricum atque
a Bibulo expugnata est; 3 qui de seruis liberisque
omnibus ad inpuberes supplicium sumit et ad unum inter
ficit. Ita exiguo tempore magnoque casu totius exercitus
salus constitit.
XV. 1 Bibulus, ut supra demonstratum est, erat in
classe ad Oricum et, sicuti mari portibusque Caesarem
prohibebat, ita ipse omni terra earum regionum prohi
bebatur. 2 Praesidiis enim dispositis omnia litora a
Caesare tenebantur, neque lignandi atque aquandi neque
naues ad terram religandi1 potestas fiebat. 3 Erat res
in magna difficultate summisque angustiis rerum neces
sariarum premebantur, adeo ut cogerentur sicuti reliquum
commeatum ita ligna atque aquam Corcyra nauibus onera
riis subportare; 4 atque etiam uno tempore accidit ut
difficilioribus usi tempestatibus ex pellibus quibus erant
tectae naues nocturnum excipere rorem cogerentur.
5 Quas tamen difficultates patienter atque aequo animo fe
rebant neque sibi nudanda litora et relinquendos portus
existimabant. 6 Sed cum essent in quibus2 demons-
105