Page 298 - Guerra civil
P. 298

CAYO  JULIO  CÉSAR


           elusuros neque sibi iudicium sumpturos contra atque omnis
           Italia  [p.  R.]  iudicauisseet.        3  Quorum cognita uoluntate

           clam  profugit  Apollonia  Staberius.  Illi  ad  Caesarem  lega­
           tos  mittunt  oppidoque  recipiunt.             4  Hos  sequuntur  By-

           llidenses,  Amantini  et  reliquae  finitimae  ciuitates  totaque
           Epiros,  et  legatis  ad  Caesarem  missis  quae  imperaret  fac­

           turos  pollicentur.



              XIII.           1  At  Pompeius, cognitis  his  rebus  quae  erant

           Orici  atque  Apolloniae  gestae,  Dyrrachio  timens  diurnis
           eo 1  nocturnisque  itineribus  contendit,             2  simul  ac  Cae­

           sar  appropinquare  dicebatur;  tantusque terror  incidit  eius
           exercitu, 2  quod  properans  noctem  die  coniunxerat  neque

           iter  intermiserat,  ut  paene  omnes  ex  Epiro  finitumisque
            regionibus  signa  relinquerent,  complures  arma  proicerent,

           ac  fugae  simile  iter  uideretur.          3  Sed  cum  prope  Dyr­
            rachium  Pompeius  constitisset  castraque  metari  iussisset,

           perterrito  etiam  tum  exercitu,  princeps  Labienus  procedit
           iuratque se eum non deserturum eundemque casum subitu­

           rum,  quemcumque  ei  Fortuna  tribuisset.                  4  Hoc  idem
           reliqui  iurant  legati;  hos  tribuni  militum  centurionesque

           sequuntur,  atque idem omnis exercitus iurat. 8                  5  Caesar
           praeoccupato itinere ad  Dyrrachium  finem properandi facit

           castraque  ad  flumen  Apsum  ponit  in  finibus  Apollonia-

           tium,  ut  castellis  uigiliisque 4  bene  meritae  ciuitatis  tutae
           essent  [praesidio], 5  ibique  reliquarum  ex  Italia  legionum
           aduentum  expectare  et  sub  pellibus  hiemare  constituit.

           6  Hoc idem Pompeius fecit et trans flumen Apsum positis

           castris  eo copias omnes  auxiliaque  conduxit.


                                                104
   293   294   295   296   297   298   299   300   301   302   303