Page 302 - Guerra civil
P. 302
f
CAYO JULIO CÉSAR
traui angustiis, ac se Libo cum Bibulo coniunxisset, loqu
untur ambo ex nauibus cum M. Acilio et Statio Murco
legatis, quorum alter oppidi muris, alter praesidiis terres
tribus praeerat: uelle se de maximis rebus cum Caesare
loqui, si sibi facultas detur. Huc addunt pauca rei con
firmandae causa, ut de compositione acturi uiderentur.
7 Interim postulant ut sint indutiae, atque ab iis impe
trant. 8 Magnum enim quod adferebant uidebatur, et
Caesarem id summe sciebant cupere, et profectum aliquid
Vibulli mandatis existimabatur.
XVI. 1 Caesar eo tempore cum legione una pro
fectus ad recipiendas ulteriores ciuitates et rem frumenta
riam expediendam, qua anguste utebatur, erat ad Buthro
tum oppidum oppositum Corcyrae. 2 Ibi certior ab
Acilio et Murco per litteras factus de postulatis Libonis
et Bibuli legionem relinquit; ipse Oricum reuertitur.
3 Eo cum uenisset, euocantur illi ad conloquium. Prodit
Libo atque excussat Bibulum, quod is iracundia summa erat
inimicitiasque habebat etiam priuatas cum Caesare ex
aedilitate et praetura conceptas; ob eam causam conlo
quium uitasse, ne res maximae spei maximaeque utilitatis
eius iracundia impedirentur. 4 Pompei summam esse
ac fuisse semper uoluntatem ut componeretur atque ab
armis discederetur. Se potestatem eius rei nullam habere,
propterea quod de consilii sententia summam belli rerum-
que omnium Pompeio permiserint. 5 Sed postulatis
Caesaris cognitis missuros ad Pompeium, atque illum
106