Page 306 - Guerra civil
P. 306
CAYO JULIO CÉSAR
nem unum summa imperii redit, sed separatim suam quis
que classem ad arbitrium suum administrabat. 3 Vi
bullius, sedato tumultu quem repentinus aduentus Caesaris
concitauerat, ubi primum e re uisum est, adhibito Libone
et L. Lucceio et Theophane, quibuscum communicare de
maximis rebus Pompeius consuerat, de mandatis Caesaris
agere instituit. 4 Quem ingressum in sermonem Pompe
ius interpellauit et loqui plura prohibuit: «Quid mihi»,
inquit, «aut uita aut ciuitate opus est, quam beneficio Cae
saris habere uidebor ? cuius rei opinio tolli non poterit, cum
in Italiam, ex qua profectus sum, reductus existimabor.»1
5 Bello perfecto ab iis Caesar haec facta cognouit, qui
sermoni interfuerunt; conatus tamen nihilo minus est aliis
rationibus per conloquia de pace agere.
XIX. 1 Inter bina1 castra Pompei atque Caesaris
unum flumen tantum2 intererat Apsus, crebraque inter
se conloquia milites habebant, neque ullum interim telum
per pactiones loquentium traiciebatur. 2 Mittit P. Va
tinium legatum ad ripam ipsam fluminis, qui ea quae
maxime ad pacem pertinere uiderentur ageret et crebro
magna uoce pronuntiaret, liceretne ciuibus ad ciues * de
pace suos legatos mittere, quod etiam fugitiuis ab saltu
Pyrenaeo praedonibusque licuisset, praesertim cum id 4
agerent ne ciues cum ciuibus 5 armis decertarent. 3 Mul-
t% suppliciter locutus, ut de sua atque omnium salute
108