Page 308 - Guerra civil
P. 308

CAYO  JULIO  CÉSAR


            debebat,  silentioque ab utrisque militibus auditus.  4 Res­
            ponsum  est  ab  altera  parte Aulum  Varronem  profiteri  se
            altera  die 6  ad  conloquium uenturum  atque  una  uisurum

            quem  ad modum  tuto  legati  uenire  et  quae  uellent  expo­
            nere  possent;  certumque  ei  rei  tempus  constituitur.

            5 Quo cum esset postero die uentum, magna utrimque mul­

            titudo  conuenit  magnaque  erat  expectatio  eius  rei  atque
            omnium animi intenti esse ad pacem uidebantur.                      6  Qua
            ex  frequentia  Titus  Labienus  prodit,  summissa  oratione

            loqui de pace atque altercari cum Vatinio incipit.  7  Quo­

            rum  mediam  orationem  interrumpunt  subito  undique
            tela7  inmissa;  quae  ille  obtectus  armis  militum  uitauit;

            uulnerantur  tamen complures,  in his  Cornelius  Balbus,  M.
            Plotius,  L.  Tiburtius,  centuriones  militesque  nonnulli.

            8  Tum  Labienus:  «Desinite  ergo  de  conpositione  loqui;
            nam  nobis  nisi  Caesaris  capite  relato  pax  esse  nulla

            potest.»



               XX.           1  Isdem  temporibus  M.  Caelius  Rufus  praetor
            causa  debitorum  suscepta  initio  magistratus  tribunal

            suum  iuxta  C.  Treboni,  praetoris  urbani,  sellam  conlo-
            cauit  et,  si  quis  appellauisset  de  aestimatione  et  de  solu­

            tionibus  quae  per  arbitrum  fierent,  ut  Caesar  praesens
            constituerat,  fore  auxilio  pollicebatur.               2  Sed  fiebat

            aequitate decreti et humanitate Treboni,  qui his temporibus
            clementer  et  moderate  ius  dicendum  existimabat,  ut repe-

            riri  non  possent  a  quibus  initium  appellandi  nasceretur.
            3  Nam  fortasse  inopiam  excusare  et  calamitatem  aut

            propriam suam aut temporum queri  et difficultates auctio-


                                                 109
   303   304   305   306   307   308   309   310   311   312   313