Page 312 - Guerra civil
P. 312
CAYO JULIO CÉSAR
Neapoli uisa, quae proditionem oppidi appararet, pate
factis consiliis exclusus Capua et periculum ueritus, quod
conuentus arma ceperat atque eum hostis loco habendum
existimabat, consilio destitit atque eo itinere sese auertit.
XXII. 1 Interim Milo dimissis circum municipia
litteris se ea quae faceret iussu atque imperio facere
Pompei, quae mandata ad se per Vibullium delata essent,
quos ex aere alieno laborare arbitrabatur sollicitabat.
2 Apud quos cum proficere nihil posset, quibusdam solutis
ergastulis Compsam in agro Hirpino oppugnare coepit.
Eo cum a Q. Pedio praetore cum legione. . . , 1 lapide
ictus ex muro periit. 3 Et Caelius profectus, ut dic
titabat, ad Caesarem peruenit Thurios. Vbi cum quosdam
eius municipii sollicitaret equitibusque Caesaris Gallis
atque Hispanis, qui eo praesidi causa missi erant, pecuniam
polliceretur, ab bis est interfectus. 4 Ita magnarum
initia rerum, quae occupatione magistratuum et temporum
sollicitam Italiam habebant, celerem et facilem exitum
habuerunt.
XXIII. 1 Libo profectus ab Orico cum classe cui
praeerat nauium l Brundisium uenit insulamque quae con
tra portum Brundisinum est occupauit, quod praestare arbi
trabatur unum locum, qua necessarius nostris erat egres
sus, quam omnia litora ac portus custodia clausos tueri.
2 Hic repentino aduentu naues onerarias quasdam nactus
incendit et unam frumento onustam abduxit magnumque
111