Page 316 - Guerra civil
P. 316
CAYO JULIO CÉSAR
occasiones 1 Caesari uidebantur, quod certi saepe flaue-
rant uenti, quibus necessario committendum existimabat.
2 Quantoque eius amplius processerat temporis, tanto erant
alacriores ad custodias qui classibus praeerant, maiorem-
que fiduciam prohibendi habebant, et crebris Pompei lit
teris castigabantur, quoniam primo uenientem Caesarem
non prohibuissent, ut reliquos eius exercitus impedirent,
duriusque cotidie tempus ad transportandum lenioribus
uenti s expectabant. 3 Quibus rebus permotus Caesar
Brundisium ad suos seuerius scripsit, nacti idoneum
uentum ne occasionem nauigandi dimitterent, si ad litora
Apolloniatium cursum dirigere atque eo naues eicere pos-
sent. 4 Haec a custodiis classium loca maxim uaca-
bant, quod se longius a portibus committere non auderent.
XXVI. 1 Illi adhibita audacia et uirtute, adminis
trantibus M. Antonio et Fufio Caleno, multum ipsis
militibus hortantibus neque ullum periculum pro salute
Caesaris recusantibus, nacti Austrum naues soluunt atque
altero die Apolloniam Dyrrachiumque praeteruehuntur.
2 Qui cum essent ex continenti uisi, Coponius, qui
Dyrrachi classi Rhodiae praeerat, naues ex portu educit,
et cum iam nostris remissiore uento adpropinquasset, idem
Auster increbuit nostrisque praesidio fuit. 3 Neque
uero ille ob eam causam conatu desistebat, sed labore et
perseuerantia 1 nautarum et uim tempestatis superari posse
sperabat praeteruectosque Dyrrachium magna ui uenti
nihilo secius sequebatur. 4 Nostri usi Fortunae bene
ficio tamen impetum classis timebant, si forte uentus remi-
113