Page 320 - Guerra civil
P. 320
CAYO JULIO CÉSAR
nibus praesidii in animi firmitudine. Tirones enim mul
titudine nauium perterriti et salo nausiaque confecti
iureiurando accepto nihil iis nocituros hostes se Otacilio
dediderunt; qui omnes ad eum producti contra religionem
iurisiurandi in eius conspectu crudelissime interficiuntur.
5 At ueteranae legionis milites, item conflictati et4 tem
pestatis et sentinae uitiis, neque ex pristina uirtute remit
tendum aliquid putauerunt, et tractandis conditionibus et
simulatione deditionis extracto primo noctis tempore
gubernatorem in terram nauem eicere cogunt, ipsiB
idoneum locum nacti reliquam noctis partem ibi confe
cerunt et luce prima missis ad eos ab Otacilio equitibus,
qui eam partem orae maritumae adseruabant, circiter cccc,
quique eos armati ex praesidio secuti sunt, se defenderunt
et nonnullis eorum interfectis incolumes se ad nostros
receperunt.
XXIX. 1 Quo facto conuentus ciuium Romanorum
qui Lissum obtinebant, quod oppidum iis antea Caesar
adtribuerat muniendumque curauerat, Antonium recepit
omnibusque rebus iuuit. Otacilius sibi timens ex oppido
fugit et ad Pompeium peruenit. 2 Expositis omnibus
copiis Antonius, quarum erat summa ueteranarum trium
legionum uniusque tironum et equitum d c c c, plerasque
naues in Italiam remittit ad reliquos milites equitesque
transportandos, 3 pontones, quod est genus nauium
Gallicarum, Lissi relinquit, hoc consilio ut, si forte Pom
peius uacuam existimans Italiam eo traiecisset exercitum,
quae opinio erat edita in uulgus, aliquam Caesar ad inse-
115