Page 324 - Guerra civil
P. 324
CAYO JULIO CÉSAR
ñas imperauerat pecunias, item a publicanis suae prouin-
ciae debitam biennii pecuniam exegerat et ab eisdem
insequentis anni mutuam praeceperat equitesque toti
prouinciae imperauerat. 3 Quibus coactis, finitimis hos
tibus Parthis post se relictis, qui paulo ante M. Crassum
imperatorem interfecerant et M. Bibulum in obsidione
habuerant, legiones equistesque ex Syria deduxerat.
4 Summamque in sollicitudinem ab timorem Parthici belli
prouincia cum uenisset, ac nonnullae militum uoces cum
audirentur sese contra hostem,1 si ducerentur, ituros,
contra ciuem et consulem arma non laturos, deductis Per
gamum atque in locupletissimas urbes in hiberna legioni
bus maximas largitiones fecit et confirmandorum militum
causa diripiendas his ciuitates dedit.
XXXII. 1 Interim acerbissime imperatae pecuniae
tota prouincia exigebantur. Multa praeterea generatim ad
auaritiam excogitabantur. 2 In capita singula seruo-
rum ac liberorum tributum imponebatur; columnaria, ostia
ria, frumentum, milites, arma, remiges, tormenta, uectu-
rae imperabantur; cuius modo rei1 nomen repperiri po
terat, hoc satis esse ad cogendas pecunias uidebatur.
3 Non solum urbibus, sed paene uicis castellisque singulis
cum imperio praeficiebantur. Qui horum quid acerbissime
crudelissimeque fecerat, is et uir et ciuis optimus habe
batur. 4 Erat plena lictorum et imperiorum2 prouin
cia, differta praefectis atque exactoribus, qui praeter im
peratas pecunias suo etiam priuato conpendio seruiebant:
dictitabant enim se domo patriaque expulsos omnibus ne-
117