Page 328 - Guerra civil
P. 328
CAYO JULIO CÉSAR
atque equitibus cc in Thessaliam, item C. Caluisium Sa
binum cum cohortibus v paucisque equitibus in Aetoliam
misit; maxime eos, quod erant propinquae regiones, de
re frumentaria ut prouiderent hortatus est. 3 Cn.
Domitium Caluinum cum legionibus duabus, xi et xn,
et equitibus d in Macedoniam proficisci iussit; 4 cuius
prouinciae ab ea parte quae libera appellabatur, Menede
mus, princeps earum regionum, missus legatus omnium
suorum excellens studium profitebatur.
XXXV. 1 Ex his Caluisius primo aduentu summa
omnium Aetolorum receptus uoluntate praesidiis aduer-
sariorum Calydone et Naupacto reiectis omni Aetolia
potitus est. 2 Cassius in Thessaliam cum legione pe
ruenit. Hic cum essent factiones duae, uaria uoluntate ciui-
tatium utebatur: Hegesaretos, ueteris homo potentiae, Pom-
peianis rebus studebat; Petraeus, summae nobilitatis
adulescens, suis ac suorum opibus Caesarem enixe 1 iuuabat.
XXXVI. 1 Eodemque tempore Domitius in Mace
doniam uenit; et cum ad eum frequentes ciuitatium lega-
liones conuenire coepissent, nuntiatum est adesse Scipio
nem cum legionibus, magna opinione et fama omnium;
nam plerumque in nouitate rem fama antecedit. 2 Hic
nullo in loco Macedoniae moratus magno impetu teten
dit 1 ad Domitium et, cum ab eo milia pasuum xx afuis
set, subito se ad Cassium Longinum in Thessaliam conuer-
tit. 3 Hoc adeo celeriter fecit ut simul adesse et uenire 2
nuntiaretur. Et quo iter expeditius faceret, M. Fauonium
119