Page 326 - Guerra civil
P. 326

CAYO  JULIO  CÉSAR

           cessariis  egere rebus, ut honesta praescriptione rem turpis-

           siman3  tegerent.           5  Accedebant  ad  haec  grauissimae
           usurae,  quod  in  bello  plerumque  accidere  consueuit  uni-

           uersis  imperatis  pecuniis;  quibus  in  rebus  prolationem
           diei  donationem  esse  dicebant.  Itaque  aes  alienum  prou^
           inciae  eo  biennio  multiplicatum  est.           6  Neque  minus  ob

           eam  causam  ciuibus  Romanis  eius  prouinciae,  sed  in  sin­
           gulos  conuentus  singulasque  ciuitates  certae  pecuniae  im­

           perabantur,  mutuasque 4  illas  * ex  senatus  consulto  exigi
           dictitabant;  publicanis,  ut  ii  sortem  fecerant,  insequentis
           anni  uectigal  promutuum.




              XXXIII. 1  Praeterea  Ephesi  a  fano  Dianae  depo­
           sitas  antiquitus  pecunias  Scipio  tolli  iubebat.  Certaque  ei
           rei  die  constituta  cum  in  fanum  uentum  esset,  adhibitis

           compluribus  ordinis  senatorii  quos  aduocauerat  Scipio,
           litterae ei  redduntur a  Pompeio, mare transisse cum legio­

           nibus  Caesarem;  properaret  ad  se  cum  exercitu  uenire
           omniaque  post  [ea quae]  haberet.               2  His  litteris  accep­
           tis,  quos  aduocauerat  dimittit;  ipse  iter  in  Macedoniam

           parare  incipit  paucisque  post  diebus  est  profectus.  Haec
           res  Ephesiae  pecuniae  salutem  adtulit.



              XXXIV. 1  Caesar,  Antoni  exercitu  coniuncto,  de­

           ducta  Orico  legione  quam  tuendae  orae  maritimae  causa
           posuerat,  temptandas  sibi  prouincias  longiusque  proceden­

           dum  existimabat;           2  et  cum  ad  eum  ex  Thessalia  Ae-
           toliaque  legati  uenissent,  qui  praesidio  misso pollicerentur

           earum  gentium  ciuitates  imperata  facturas,  L.  Cassium
           Longinum  cum  legione  tironum,  quae  appellabatur  xxvn,



                                                118
   321   322   323   324   325   326   327   328   329   330   331