Page 322 - Guerra civil
P. 322
CAYO JULIO CÉSAR
quendum facultatem haberet, nuntiosque ad eum celeriter
mittit, quibus regionibus exercitum exposuisset et quid
militum transuexisset.
XXX. 1 Haec eodem fere tempore Caesar atque
Pompeius cognoscunt. Nam praeteruectas Apolloniam
Dyrrachiumque naues uiderant ipsi [iter secundum eas
terras direxerant], sed quo essent eae delatae, primis
diebus ignorabant. 2 Cognitaque re diuersa sibi ambo
consilia capiunt: Caesar, ut quam primum se cum Antonio
coniungeret, Pompeius, ut uenientibus in itinere se oppo
neret et si inprudentes ex insidiis adoriri posset; 3 eo-
demque die uterque eorum ex castris statiuis a flumine
Apso exercitum educunt, Pompeius clam et noctu, Caesar
palam atque interdiu. 4 Sed Caesari circuitu maiore
iter erat longius, aduerso flumine, ut uado transire posset;
Pompeius, quia expedito itinere flumen ei transeundum
non erat, magnis itineribus ad Antonium contendit 5 at
que, ubi eum adpropinquare cognouit, idoneum locum
nactus ibi copias conlocauit suosque omnes castris con
tinuit ignesque fieri prohibuit, quo occultior esset eius
aduentus. 6 Haec ad Antonium statim per Graecos
«deferuntur. Ille missis ad Caesarem nuntiis unum diem
sese castris tenuit; altero die ad eum peruenit Caesar.
7 Cuius aduentu cognito Pompeius, ne duobus circumclu
deretur exercitibus, ex eo loco discedit omnibusque copiis
ad Asparagium Dyrrachinorum peruenit atque ibi idoneo
loco castra ponit.
XXXI. 1 His temporibus Scipio detrimentis quibus
dam circa montem Amanum acceptis imperatorem se
appellauerat. 2 Quo facto, ciuitatibus tyrannisque mag-
116