Page 304 - Guerra civil
P. 304
CAYO JULIO CÉSAR
reliqua per se acturum hortantibus ipsis. Interea manerent
indutiae, dum ab illo rediri posset, neue alter alteri noceret.
Huc addit pauca de causa et de copiis auxiliisque suis.
XVII. 1 Quibus rebus neque tum respondendum
Caesar existimauit, neque nunc, ut memoriae prodatur,
satis causae putamus.1 2 Postulabat Caesar ut lega
tos sibi ad Pompeium sine periculo mittere liceret idque
ipsi fore reciperent aut acceptos per se ad eum perdu
cerent. 3 Quod ad indutias pertineret, sic belli rationem
esse diuisam, ut illi classe naues auxiliaque 2 sua impedi
rent, ipse ut aqua terraque eos prohiberet. 4 Si hoc
sibi remitti uellent, remitterent ipsi de maritimis custodiis;
si illud tenerent, se quoque id retenturum. Nihilo minus
tamen agi posse de compositione, ut haec non remitteren
tur, neque hanc rem illis esse impedimento. 5 Libo
neque legatos Caesaris recipere neque periculum praes
tare eorum, sed totam rem ad Pompeium reicere; 3 unum
instare de indutiis uehementissimeque contendere. 6 Quem
ubi Caesar intellexit praesentis periculi atque inopiae
uitandae causa omnem orationem instituisse neque ullam
spem aut conditionem pacis adferre, ad reliquam cogita
tionem belli4 sese recepit.
XVIII. I Bibulus multos dies terra prohibitus et
grauiore morbfl ex frigore ac labore inplicitus, cum neque
curari posset neque susceptum officium deserere uellet,
uim morbi sustinere non potuit. 2 Eo mortuo ad nemi-
107